We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Jesus: stripped, abused, assaulted, violated . . . for you

Latin Vulgate John Chapter 5:1-47.

Index: Latin Vulgate

 

John 5

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]

5:1 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis

5:2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens

5:3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum

5:4 []

5:5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua

5:6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri

5:7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit

5:8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula

5:9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die

5:10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum

5:11 respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula

5:12 interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula

5:13 is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco

5:14 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat

5:15 abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum

5:16 propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato

5:17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor

5:18 propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis

5:19 amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit

5:20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini

5:21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat

5:22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio

5:23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum

5:24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam

5:25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent

5:26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso

5:27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est

5:28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius

5:29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii

5:30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

5:31 si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum

5:32 alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me

5:33 vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati

5:34 ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis

5:35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius

5:36 ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit

5:37 et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis

5:38 et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis

5:39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me

5:40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis

5:41 claritatem ab hominibus non accipio

5:42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis

5:43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis

5:44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis

5:45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis

5:46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit

5:47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis