Index: Latin Vulgate

 

Song of Solomon 3

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]

3:1 in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni

3:2 surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni

3:3 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis

3:4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae

3:5 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

3:6 quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii

3:7 en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel

3:8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos

3:9 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani

3:10 columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem

3:11 egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius