Index: Latin Vulgate
Song of Solomon 8
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
8:1 quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
8:2 adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
8:3 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
8:4 adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
8:5 quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
8:6 pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
8:7 aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
8:8 soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
8:9 si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
8:10 ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
8:11 vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
8:12 vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius
8:13 quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam