Index: Latin Vulgate

 

Amos 6

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]

6:1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel

6:2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est

6:3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis

6:4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti

6:5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici

6:6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph

6:7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium

6:8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis

6:9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur

6:10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te

6:11 et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini

6:12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus

6:13 numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium

6:14 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua

6:15 ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti