Index: Latin Vulgate
John 16
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
16:1 haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
16:2 absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo
16:3 et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
16:4 sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis
16:5 haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis
16:6 sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum
16:7 sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos
16:8 et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio
16:9 de peccato quidem quia non credunt in me
16:10 de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me
16:11 de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
16:12 adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo
16:13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
16:14 ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis
16:15 omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis
16:16 modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem
16:17 dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem
16:18 dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur
16:19 cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me
16:20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium
16:21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum
16:22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis
16:23 et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis
16:24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
16:25 haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis
16:26 illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis
16:27 ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi
16:28 exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem
16:29 dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis
16:30 nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi
16:31 respondit eis Iesus modo creditis
16:32 ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est
16:33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum