Index: Latin Vulgate
Galatians 4
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
4:1 dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
4:2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
4:3 ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
4:4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
4:5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
4:6 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
4:7 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
4:8 sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
4:9 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
4:10 dies observatis et menses et tempora et annos
4:11 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
4:12 estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
4:13 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
4:14 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
4:15 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
4:16 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
4:17 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
4:18 bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
4:19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
4:20 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
4:21 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
4:22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
4:23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
4:24 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
4:25 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
4:26 illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
4:27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
4:28 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
4:29 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
4:30 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
4:31 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit