Index: Latin Vulgate
1 Timothy 2
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
2:1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2:2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
2:3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
2:4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
2:5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
2:6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
2:7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
2:8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
2:9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
2:10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
2:11 mulier in silentio discat cum omni subiectione
2:12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
2:13 Adam enim primus formatus est deinde Eva
2:14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
2:15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate