Index: Latin Vulgate

 

1 Peter 3

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]

3:1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant

3:2 considerantes in timore castam conversationem vestram

3:3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus

3:4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples

3:5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris

3:6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem

3:7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae

3:8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles

3:9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis

3:10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum

3:11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam

3:12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala

3:13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis

3:14 sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini

3:15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe

3:16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem

3:17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes

3:18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu

3:19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit

3:20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam

3:21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi

3:22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus