Index: Latin Vulgate
1 Peter 5
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
5:1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
5:2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
5:3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
5:4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
5:5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
5:6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis
5:7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis
5:8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
5:9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
5:10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
5:11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen
5:12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
5:13 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus