Index: Latin Vulgate

 

Hebrews 13

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]

13:1 caritas fraternitatis maneat

13:2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis

13:3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes

13:4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus

13:5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam

13:6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo

13:7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem

13:8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula

13:9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis

13:10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt

13:11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra

13:12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est

13:13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes

13:14 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus

13:15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius

13:16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus

13:17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis

13:18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari

13:19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis

13:20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum

13:21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen

13:22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis

13:23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos

13:24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia