We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Conviction of sin is God’s way of inviting you to restore fellowship with Him.

Latin Vulgate Hebrews Chapter 4:1-16.

Index: Latin Vulgate

 

Hebrews 4

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]

4:1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse

4:2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt

4:3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis

4:4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis

4:5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam

4:6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem

4:7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra

4:8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die

4:9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei

4:10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus

4:11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum

4:12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

4:13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

4:14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem

4:15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato

4:16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno