We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Don't let your worries get the best of you. Remember, Moses started out as a basket case

Latin Vulgate Ecclesiastes Chapter 1:1-18.

Index: Latin Vulgate

 

Ecclesiastes 1

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]

1:1 verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem

1:2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas

1:3 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole

1:4 generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat

1:5 oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens

1:6 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur

1:7 omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant

1:8 cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu

1:9 quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est

1:10 nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos

1:11 non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo

1:12 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem

1:13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea

1:14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus

1:15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus

1:16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit

1:17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus

1:18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem