Index: Latin Vulgate

 

Isaiah 3

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
[32]
[33]
[34]
[35]
[36]
[37]
[38]
[39]
[40]
[41]
[42]
[43]
[44]
[45]
[46]
[47]
[48]
[49]
[50]
[51]
[52]
[53]
[54]
[55]
[56]
[57]
[58]
[59]
[60]
[61]
[62]
[63]
[64]
[65]
[66]

3:1 ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae

3:2 fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem

3:3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici

3:4 et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis

3:5 et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem

3:6 adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua

3:7 respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi

3:8 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius

3:9 agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala

3:10 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet

3:11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei

3:12 populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant

3:13 stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos

3:14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra

3:15 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum

3:16 et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant

3:17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit

3:18 in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas

3:19 et torques et monilia et armillas et mitras

3:20 discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures

3:21 et anulos et gemmas in fronte pendentes

3:22 et mutatoria et pallia et linteamina et acus

3:23 et specula et sindones et vittas et theristra

3:24 et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium

3:25 pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio

3:26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit