Index: Latin Vulgate

 

Daniel 14

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]

14:1 erat autem Danihel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius

14:2 erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios et inpendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique amphorae sex

14:3 rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum porro Danihel adorabat Deum suum dixitque ei rex quare non adoras Bel

14:4 qui respondens ait ei quia non colo idola manufacta sed viventem Deum qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis

14:5 et dixit ad eum rex non tibi videtur esse Bel vivens deus an non vides quanta comedat et bibat cotidie

14:6 et ait Danihel adridens ne erres rex iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus neque comedit aliquando

14:7 et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis nisi dixeritis mihi quis est qui comedat inpensas has moriemini

14:8 si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec morietur Danihel quia blasphemavit in Bel et dixit Danihel regi fiat iuxta verbum tuum

14:9 erant autem sacerdotes Bel septuaginta exceptis uxoribus et parvulis et filiis et venit rex cum Danihele in templum Belis

14:10 et dixerunt sacerdotes Belis ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas et vinum misce et claude ostium et signa anulo tuo

14:11 et cum ingressus fueris mane nisi inveneris omnia comesta a Bel moriemur vel Danihel qui mentitus est adversum nos

14:12 contemnebant autem quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea

14:13 factum est igitur postquam egressi sunt illi et rex posuit cibos ante Bel praecepit Danihel pueris suis et adtulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt

14:14 sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt

14:15 surrexit autem rex primo diluculo et Danihel cum eo

14:16 et ait rex salvane sunt signa Danihel qui respondit salva rex

14:17 statimque cum aperuissent ostium intuitus rex mensam exclamavit voce magna magnus es Bel et non est apud te dolus quisquam

14:18 et risit Danihel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit ecce pavimentum animadverte cuius vestigia sunt haec

14:19 et dixit rex video vestigia virorum et mulierum et infantium et iratus rex

14:20 tunc adprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur et consumebant quae erant super mensam

14:21 occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Daniheli qui subvertit eum et templum eius

14:22 et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii

14:23 et dixit rex Daniheli ecce nunc non potes dicere quia non sit iste deus vivens adora ergo eum

14:24 dixitque Danihel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens

14:25 tu autem rex da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste et ait rex do tibi

14:26 tulit ergo Danihel picem et adipem et pilos et coxit pariter fecitque massas et dedit in os draconi et disruptus est draco et dixit ecce quae colebatis

14:27 quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt Iudaeus factus est rex Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit

14:28 et dixerunt cum venissent ad regem trade nobis Danihelum alioquin interficiemus te et domum tuam

14:29 vidit ergo rex quod inruerent in eum vehementer et necessitate conpulsus tradidit eis Danihelum

14:30 qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex

14:31 porro in lacu erant septem leones et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves et tunc non data sunt eis ut devorarent Danihelum

14:32 erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus

14:33 dixitque angelus Domini ad Abacuc fer prandium quod habes in Babylonem Daniheli qui est in lacu leonum

14:34 et dixit Abacuc domine Babylonem non vidi et lacum nescio

14:35 et adprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui

14:36 et clamavit Abacuc dicens Danihel tolle prandium quod misit tibi Deus

14:37 et ait Danihel recordatus es enim mei Deus et non dereliquisti diligentes te

14:38 surgensque Danihel comedit porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo

14:39 venit ergo rex die septima ut lugeret Danihelum et venit ad lacum et introspexit et ecce Danihel sedens

14:40 et exclamavit rex voce magna dicens magnus es Domine Deus Danihelis et extraxit eum

14:41 porro illos qui perditionis eius causa fuerant intromisit et devorati sunt in momento coram eo

14:42 tunc rex ait paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danihelis quia ipse est Salvator faciens signa et mirabilia in terra qui liberavit Danihelum de lacu leonum