We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Find God and you find everything

Latin Vulgate Nahum Chapter 1:1-15.

Index: Latin Vulgate

 

Nahum 1

[1]
[2]
[3]

1:1 onus Nineve liber visionis Naum Helcesei

1:2 Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis

1:3 Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius

1:4 increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit

1:5 montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo

1:6 ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo

1:7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se

1:8 et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae

1:9 quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio

1:10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena

1:11 ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem

1:12 haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra

1:13 et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam

1:14 et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es

1:15 ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit