Index: Latin Vulgate

 

Philippians 3

[1]
[2]
[3]
[4]

3:1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium

3:2 videte canes videte malos operarios videte concisionem

3:3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes

3:4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis

3:5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus

3:6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella

3:7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta

3:8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam

3:9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide

3:10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius

3:11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis

3:12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu

3:13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me

3:14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu

3:15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit

3:16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula

3:17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos

3:18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi

3:19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt

3:20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum

3:21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia