We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Worry is the darkroom in which negatives can develop.

Latin Vulgate Colossians Chapter 4:1-17.

Index: Latin Vulgate

 

Colossians 4

[1]
[2]
[3]
[4]

4:1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo

4:2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione

4:3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum

4:4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui

4:5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes

4:6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

4:7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino

4:8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra

4:9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis

4:10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum

4:11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio

4:12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

4:13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli

4:14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas

4:15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam

4:16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis

4:17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas