We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Jesus: The half has never been told

Latin Vulgate 1 Thessalonians Chapter 5:1-27.

Index: Latin Vulgate

 

1 Thessalonians 5

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]

5:1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis

5:2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet

5:3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

5:4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat

5:5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum

5:6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus

5:7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt

5:8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis

5:9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum

5:10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus

5:11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis

5:12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos

5:13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis

5:14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes

5:15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes

5:16 semper gaudete

5:17 sine intermissione orate

5:18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis

5:19 Spiritum nolite extinguere

5:20 prophetias nolite spernere

5:21 omnia autem probate quod bonum est tenete

5:22 ab omni specie mala abstinete vos

5:23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur

5:24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet

5:25 fratres orate pro nobis

5:26 salutate fratres omnes in osculo sancto

5:27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus