Index: Latin Vulgate
2 Thessalonians 3
[1]
[2]
[3]
3:1 de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
3:2 et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
3:3 fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
3:4 confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
3:5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
3:6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
3:7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
3:8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
3:9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
3:10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
3:11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
3:12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
3:13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes
3:14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
3:15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
3:16 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
3:17 salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo