We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

No one can ignore Jesus forever

Latin Vulgate James Chapter 3:1-18.

Index: Latin Vulgate

 

James 3

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]

3:1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis

3:2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus

3:3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus

3:4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit

3:5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit

3:6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna

3:7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana

3:8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero

3:9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt

3:10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri

3:11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam

3:12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam

3:13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae

3:14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem

3:15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica

3:16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum

3:17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione

3:18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem