Index: Latin Vulgate
Ecclesiastes 3
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
3:1 omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo
3:2 tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est
3:3 tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi
3:4 tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi
3:5 tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
3:6 tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi
3:7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi
3:8 tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis
3:9 quid habet amplius homo de labore suo
3:10 vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea
3:11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem
3:12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua
3:13 omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est
3:14 didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur
3:15 quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit
3:16 vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem
3:17 et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit
3:18 dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis
3:19 idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati
3:20 et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur
3:21 quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum
3:22 et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat