Index: Latin Vulgate
Ecclesiastes 10
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
10:1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
10:2 cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
10:3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
10:4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
10:5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
10:6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
10:7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
10:8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
10:9 qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
10:10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
10:11 si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
10:12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
10:13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
10:14 stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
10:15 labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
10:16 vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
10:17 beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
10:18 in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
10:19 in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
10:20 in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam