Index: Latin Vulgate

 

Ecclesiastes 12

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]

12:1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent

12:2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam

12:3 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina

12:4 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis

12:5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes

12:6 antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam

12:7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

12:8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas

12:9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas

12:10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos

12:11 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno

12:12 his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est

12:13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo