Index: Latin Vulgate
Hebrews 12
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
12:1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
12:2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
12:3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
12:4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
12:5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
12:6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
12:7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
12:8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
12:9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
12:10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
12:11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
12:12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite
12:13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
12:14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
12:15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
12:16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
12:17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
12:18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
12:19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
12:20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
12:21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
12:22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
12:23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
12:24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
12:25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
12:26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
12:27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
12:28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
12:29 etenim Deus noster ignis consumens est