Index: Latin Vulgate
James 1
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
1:1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
1:2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
1:3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
1:4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
1:5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
1:6 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
1:7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
1:8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
1:9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
1:10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
1:11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
1:12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
1:13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
1:14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
1:15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
1:16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
1:17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
1:18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
1:19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
1:20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur
1:21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
1:22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
1:23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
1:24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
1:25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
1:26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
1:27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo