We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

God loves each of us as if there were only one of us.
Augustine

ninetyfivelatin

ninetyfivelatin “Disputatio pro Declaratione Virtutis Indulgentiarum.” by Dr. Martin Luther, 1483-1546 D. MARTIN LUTHERS WERKE: KRITISCHE GESAMMTAUSGABE. 1. Band (Weimar: Hermann Boehlau, 1883). pp. 233-238. PW #001-001La Amore et studio elucidande veritatis hec subscripta disputabuntur Wittenberge, Presidente R. P. Martino Lutther, Artium et S. Theologie Magistro eiusdemque ibidem lectore Ordinario. Quare petit, ut qui non possunt verbis presentes nobiscum disceptare agant id literis absentes. In nomine domini nostri Hiesu Christi. Amen. 1. Dominus et magister noster Iesus Christus dicendo `Penitentiam agite &c.’ omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit. 2. Quod verbum de penitentia sacramentali (id est confessionis et satisfactionis, que sacerdotum ministerio celebratur) non potest intelligi. 3. Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi foris operetur varias carnis mortificationes. 4. Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est penitentia vera intus), scilicet usque ad introitum regni celorum. 5. Papa non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas arbitrio vel suo vel canonum imposuit. 6. Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando, et approbando remissam a deo Aut certe remittendo casus reservatos sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret. 7. Nulli prorus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario. 8. Canones penitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque morituris secundum eosdem debet imponi. 9. Inde bene nobis facit spiritussanctus in papa excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et necessitatis. 10. Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris penitentias canonicas in purgatorium reservant. 11. Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii videntur certe dormientibus episcopis seminata. 12. Olim pene canonice non post, sed ante absolutionem imponebantur tanquam tentamenta vere contritionis. 13. Morituri per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui iam sunt, habentes iure earum relaxationem. 14. Imperfecta sanitas seu charitas morituri necessario secum fert magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa. 15. Hic timor et horror satis est se solo (ut alia taceam) facere penam purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori. 16. Videntur infernus, purgaturium, celum differre, sicut desperatio, prope desperatio, securitas differunt. 17. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minni horrorem ita augeri charitatem. 18. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod sint extra statum meriti seu augende charitatis. 19. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certe et secure, saltem omnes, licet nos certissimi simus. 20. Igitur papa per remissionem plenariam omnium penarum non simpliciter omnium intelligit, sed a seipso tantummodo impositarum. 21. Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per pape indulgentias hominem ab omni pena solvi et salvari. 22. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita debuissent secundum Canones solvere. 23. Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dari, certum est eam non nisi perfectissimis, i.e. paucissimis, dari. 24. Falli ob id necesse est maiorem partem populi per indifferentem illam et magnificam pene solute promissionem. 25. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diocesi et parochia specialiter. 1. [26] Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam nullam habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem. 2. [27] Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in cistam tinnierit evolare dicunt animam. 3. [28] Certum est, nummo in cistam tinniente augeri questum et avariciam posse: suffragium autem ecclesie est in arbitrio dei solius. 4. [29] Quis scit, si omnes anime in purgatorio velint redimi, sicut de s. Severino et Paschali factum narratur. 5. [30] Nullus securus est de veritate sue contritionis, multominus de consecutione plenarie remissionis. 6. [31] Quam rarus est vere penitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, i. e. rarissimus. 7. [32] Damnabuntur ineternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese credunt de sua salute. 8. [33] Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas Pape donum esse illud dei inestimabile, quo reconciliatur homo deo. 9. [34] Gratie enim ille veniales tantum respiciunt penas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas. 10. [35] Non christiana predicant, qui docent, quod redempturis animas vel confessionalia non sit necessaria contritio. 11. [36] Quilibet christianus vere compunctus habet remissionem plenariam a pena et culpa etiam sine literis veniarum sibi debitam. 12. [37] Quilibet versus christianus, sive vivus sive mortuus, habet participationem omnium bonorum Christi et Ecclesie etiam sine literis veniarum a deo sibi datam. 13. [38] Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis divine. 14. [39] Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul extollere veniarum largitatem et contritionis veritatem coram populo. 15. [40] Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum autem largitas relaxat et odiss