We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Do not look to your hope, but to Christ, the source of your hope.
Charles Spurgeon

Latin Vulgate 1 Samuel Chapter 8:1-22.

Index: Latin Vulgate

 

1 Samuel 8

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]

8:1 factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel

8:2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee

8:3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium

8:4 congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha

8:5 dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes

8:6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum

8:7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos

8:8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi

8:9 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos

8:10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem

8:11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum

8:12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum

8:13 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas

8:14 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis

8:15 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis

8:16 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo

8:17 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi

8:18 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa

8:19 noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos

8:20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis

8:21 et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini

8:22 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam