Index: Latin Vulgate
1 Samuel 18
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
18:1 et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam
18:2 tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui
18:3 inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam
18:4 nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum
18:5 egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul
18:6 porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris
18:7 et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia
18:8 iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum
18:9 non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps
18:10 post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam
18:11 et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo
18:12 et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset
18:13 amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi
18:14 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo
18:15 vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum
18:16 omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos
18:17 dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum
18:18 ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis
18:19 factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor
18:20 dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei
18:21 dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie
18:22 et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis
18:23 et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis
18:24 et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David
18:25 dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum
18:26 cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis
18:27 et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem
18:28 et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum
18:29 et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus
18:30 et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis