Index: Latin Vulgate
1 Chronicles 2
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
2:1 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
2:2 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
2:3 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
2:4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
2:5 filii autem Phares Esrom et Hamul
2:6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
2:7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
2:8 filii Ethan Azarias
2:9 filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
2:10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
2:11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
2:12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
2:13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
2:14 quartum Nathanahel quintum Raddai
2:15 sextum Asom septimum David
2:16 quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
2:17 Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
2:18 Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
2:19 cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
2:20 porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
2:21 post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
2:22 sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
2:23 cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
2:24 cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
2:25 nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
2:26 duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
2:27 sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
2:28 Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
2:29 nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
2:30 filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
2:31 filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
2:32 filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
2:33 porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
2:34 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
2:35 deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
2:36 Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
2:37 Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
2:38 Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
2:39 Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
2:40 Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
2:41 Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
2:42 filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
2:43 porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
2:44 Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
2:45 filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
2:46 Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
2:47 filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
2:48 concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
2:49 genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
2:50 hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
2:51 Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
2:52 fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
2:53 et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
2:54 filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
2:55 cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab