Index: Latin Vulgate

 

1 Chronicles 9

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]

9:1 universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum

9:2 qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei

9:3 commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse

9:4 Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda

9:5 et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius

9:6 de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta

9:7 porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana

9:8 et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae

9:9 et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum

9:10 de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin

9:11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei

9:12 porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer

9:13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei

9:14 de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari

9:15 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph

9:16 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi

9:17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps

9:18 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi

9:19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum

9:20 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino

9:21 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii

9:22 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua

9:23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis

9:24 per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum

9:25 fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus

9:26 his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini

9:27 per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores

9:28 de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur

9:29 de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus

9:30 filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant

9:31 et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur

9:32 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent

9:33 hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent

9:34 capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem

9:35 in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha

9:36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab

9:37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth

9:38 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis

9:39 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal

9:40 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha

9:41 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara

9:42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa

9:43 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel

9:44 porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel