Index: Latin Vulgate
Hosea 11
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
11:1 sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
11:2 vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant
11:3 et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos
11:4 in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur
11:5 non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti
11:6 coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum
11:7 et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur
11:8 quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea
11:9 non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem
11:10 post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris
11:11 et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
11:12 circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis