Index: Latin Vulgate
Hosea 14
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
14:1 pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
14:2 convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
14:3 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
14:4 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
14:5 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
14:6 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
14:7 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
14:8 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
14:9 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est