We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

If it doesn't lead to Jesus, it doesn't lead to God

Latin Vulgate Luke Chapter 13:1-35.

Index: Latin Vulgate

 

Luke 13

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]

13:1 aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum

13:2 et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt

13:3 non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis

13:4 sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem

13:5 non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis

13:6 dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit

13:7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat

13:8 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora

13:9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam

13:10 erat autem docens in synagoga eorum sabbatis

13:11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere

13:12 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua

13:13 et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum

13:14 respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati

13:15 respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare

13:16 hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati

13:17 et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo

13:18 dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud

13:19 simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius

13:20 et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei

13:21 simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum

13:22 et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem

13:23 ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos

13:24 contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt

13:25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis

13:26 tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti

13:27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis

13:28 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras

13:29 et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei

13:30 et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi

13:31 in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere

13:32 et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor

13:33 verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem

13:34 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti

13:35 ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini