Index: Latin Vulgate
Luke 20
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
20:1 et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
20:2 et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
20:3 respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
20:4 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
20:5 at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
20:6 si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
20:7 et responderunt se nescire unde esset
20:8 et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
20:9 coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
20:10 et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
20:11 et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
20:12 et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
20:13 dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
20:14 quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
20:15 et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
20:16 veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
20:17 ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
20:18 omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
20:19 et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
20:20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
20:21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
20:22 licet nobis dare tributum Caesari an non
20:23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
20:24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
20:25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
20:26 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
20:27 accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
20:28 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
20:29 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
20:30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
20:31 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
20:32 novissima omnium mortua est et mulier
20:33 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
20:34 et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias
20:35 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
20:36 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
20:37 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
20:38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
20:39 respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti
20:40 et amplius non audebant eum quicquam interrogare
20:41 dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse
20:42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
20:43 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
20:44 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
20:45 audiente autem omni populo dixit discipulis suis
20:46 adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis
20:47 qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem