We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

He who angers you, controls you!

Latin Vulgate Romans Chapter 2:1-29.

Index: Latin Vulgate

 

Romans 2

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]

2:1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas

2:2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt

2:3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei

2:4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit

2:5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

2:6 qui reddet unicuique secundum opera eius

2:7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

2:8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio

2:9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

2:10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco

2:11 non est enim personarum acceptio apud Deum

2:12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur

2:13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur

2:14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex

2:15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium

2:16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum

2:17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo

2:18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem

2:19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt

2:20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege

2:21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris

2:22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis

2:23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras

2:24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est

2:25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est

2:26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur

2:27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es

2:28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio

2:29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est