Index: Latin Vulgate

 

Romans 16

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]

16:1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris

16:2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi

16:3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu

16:4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium

16:5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo

16:6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis

16:7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo

16:8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino

16:9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum

16:10 salutate Apellen probum in Christo

16:11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino

16:12 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino

16:13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam

16:14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres

16:15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos

16:16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi

16:17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis

16:18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

16:19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo

16:20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum

16:21 salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei

16:22 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino

16:23 salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater

16:24 []

16:25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti

16:26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito