Index: Latin Vulgate

 

1 Corinthians 3

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]

3:1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo

3:2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales

3:3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis

3:4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus

3:5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit

3:6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit

3:7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus

3:8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem

3:9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis

3:10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet

3:11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus

3:12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam

3:13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit

3:14 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet

3:15 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem

3:16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis

3:17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos

3:18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens

3:19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum

3:20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt

3:21 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt

3:22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt

3:23 vos autem Christi Christus autem Dei