Index: Latin Vulgate
1 Corinthians 12
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
12:1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
12:2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
12:3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
12:4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
12:5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
12:6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
12:7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
12:8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
12:9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
12:10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
12:11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
12:12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
12:13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
12:14 nam et corpus non est unum membrum sed multa
12:15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
12:16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
12:17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
12:18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
12:19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
12:20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
12:21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
12:22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
12:23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
12:24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
12:25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
12:26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
12:27 vos autem estis corpus Christi et membra de membro
12:28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
12:29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
12:30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
12:31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro