Index: Latin Vulgate
2 Corinthians 8
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
8:1 notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae
8:2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
8:3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt
8:4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
8:5 et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
8:6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam
8:7 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
8:8 non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
8:9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
8:10 et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
8:11 nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
8:12 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet
8:13 non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
8:14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
8:15 qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
8:16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
8:17 quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
8:18 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
8:19 non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
8:20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
8:21 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
8:22 misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
8:23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
8:24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum