We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Times change, God doesn't.

Latin Vulgate 1 John Chapter 5:1-20.

Index: Latin Vulgate

 

1 John 5

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]

5:1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo

5:2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus

5:3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt

5:4 quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra

5:5 quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei

5:6 hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas

5:7 quia tres sunt qui testimonium dant

5:8 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt

5:9 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo

5:10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo

5:11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est

5:12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet

5:13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

5:14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos

5:15 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo

5:16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget

5:17 omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem

5:18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum

5:19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

5:20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna