Index: Latin Vulgate
Hosea 8
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
8:1 in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
8:2 me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
8:3 proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
8:4 ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
8:5 proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari
8:6 quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
8:7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam
8:8 devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum
8:9 quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus
8:10 sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum
8:11 quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum
8:12 scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt
8:13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur
8:14 et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius