Index: Latin Vulgate
Luke 4
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
4:1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum
4:2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit
4:3 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat
4:4 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei
4:5 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis
4:6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa
4:7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia
4:8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
4:9 et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum
4:10 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te
4:11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
4:12 et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum
4:13 et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus
4:14 et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo
4:15 et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
4:16 et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere
4:17 et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat
4:18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
4:19 praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis
4:20 et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
4:21 coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris
4:22 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph
4:23 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua
4:24 ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
4:25 in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra
4:26 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam
4:27 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus
4:28 et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes
4:29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum
4:30 ipse autem transiens per medium illorum ibat
4:31 et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis
4:32 et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius
4:33 et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna
4:34 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei
4:35 et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit
4:36 et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt
4:37 et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis
4:38 surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea
4:39 et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis
4:40 cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos
4:41 exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum
4:42 facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
4:43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum
4:44 et erat praedicans in synagogis Galilaeae