Index: Latin Vulgate

 

Luke 22

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]

22:1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha

22:2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem

22:3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim

22:4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis

22:5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare

22:6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis

22:7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha

22:8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus

22:9 at illi dixerunt ubi vis paremus

22:10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat

22:11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem

22:12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate

22:13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha

22:14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo

22:15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar

22:16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei

22:17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos

22:18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat

22:19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

22:20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

22:21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa

22:22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur

22:23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset

22:24 facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior

22:25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur

22:26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator

22:27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat

22:28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis

22:29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum

22:30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel

22:31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum

22:32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

22:33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire

22:34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me

22:35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil

22:36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium

22:37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent

22:38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est

22:39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli

22:40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem

22:41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat

22:42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat

22:43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat

22:44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

22:45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia

22:46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem

22:47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum

22:48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis

22:49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio

22:50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram

22:51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum

22:52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus

22:53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum

22:54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe

22:55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum

22:56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat

22:57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum

22:58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum

22:59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est

22:60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus

22:61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis

22:62 et egressus foras Petrus flevit amare

22:63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes

22:64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit

22:65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum

22:66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis

22:67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi

22:68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis

22:69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei

22:70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

22:71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius