Index: Latin Vulgate
Romans 10
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
10:1 fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
10:2 testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
10:3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
10:4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
10:5 Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
10:6 quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
10:7 aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
10:8 sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
10:9 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
10:10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
10:11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
10:12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
10:13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
10:14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
10:15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
10:16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
10:17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
10:18 sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
10:19 sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
10:20 Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
10:21 ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem