Index: Latin Vulgate

 

Romans 14

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]

14:1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum

14:2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat

14:3 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit

14:4 tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum

14:5 nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet

14:6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo

14:7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur

14:8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus

14:9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur

14:10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei

14:11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo

14:12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo

14:13 non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum

14:14 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est

14:15 si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est

14:16 non ergo blasphemetur bonum nostrum

14:17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto

14:18 qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus

14:19 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem

14:20 noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat

14:21 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur

14:22 tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat

14:23 qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est