Index: Latin Vulgate
2 Corinthians 3
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
3:1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
3:2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
3:3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
3:4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
3:5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
3:6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
3:7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
3:8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
3:9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
3:10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
3:11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est
3:12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
3:13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
3:14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
3:15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
3:16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
3:17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
3:18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu