We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

God promises a safe landing, not a calm passage.

Latin Vulgate 1 Thessalonians Chapter 3:1-13.

Index: Latin Vulgate

 

1 Thessalonians 3

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]

3:1 propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis

3:2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra

3:3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus

3:4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis

3:5 propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster

3:6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos

3:7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem

3:8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino

3:9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum

3:10 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae

3:11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos

3:12 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis

3:13 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen