Index: Latin Vulgate
2 Chronicles 15
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
[32]
[33]
[34]
[35]
[36]
15:1 Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei
15:2 egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos
15:3 transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege
15:4 cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient
15:5 in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum
15:6 pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia
15:7 vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro
15:8 quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini
15:9 congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo
15:10 cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa
15:11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia
15:12 et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua
15:13 si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem
15:14 iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarum
15:15 omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum
15:16 sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron
15:17 excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius
15:18 ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem
15:19 bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa