Index: Latin Vulgate
2 Chronicles 17
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
[32]
[33]
[34]
[35]
[36]
17:1 regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel
17:2 constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius
17:3 et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim
17:4 sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel
17:5 confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria
17:6 cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit
17:7 tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda
17:8 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
17:9 docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
17:10 itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat
17:11 sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem
17:12 crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas
17:13 et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem
17:14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia
17:15 post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia
17:16 post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium
17:17 hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia
17:18 post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum
17:19 hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda