Index: Latin Vulgate

 

2 Chronicles 21

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
[32]
[33]
[34]
[35]
[36]

21:1 dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Ioram filius eius pro eo

21:2 qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michahel et Saphatiam omnes hii filii Iosaphat regis Israhel

21:3 deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus

21:4 surrexit ergo Ioram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israhel

21:5 triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem

21:6 ambulavitque in viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor eius et fecit malum in conspectu Domini

21:7 noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis eius omni tempore

21:8 in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iudae et constituit sibi regem

21:9 cumque transisset Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius

21:10 attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Iuda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum

21:11 insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam

21:12 adlatae sunt autem ei litterae ab Helia propheta in quibus scriptum erat haec dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iuda

21:13 sed incessisti per iter regum Israhel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti

21:14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua

21:15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos

21:16 suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum qui confines sunt Aethiopibus

21:17 et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis insuper et filios eius et uxores nec remansit ei filius nisi Ioachaz qui minimus natu erat

21:18 et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili

21:19 cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat maioribus eius

21:20 triginta duum annorum fuit cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum